Psalms 125

CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judaeorum et gentium construxit. AUG. Hic additur quia is aedificavit templum, in figura pacifici Christi, qui aedificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum aedificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod aedificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quae sit haereditas, et quomodo collecta, ibi, ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas aedificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod aedificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim laeti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est praesumendum alicui. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando saeculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. ID. Omnes in hac aedificatione laborant, qui in Ecclesia praedicant verbum Dei. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit praesumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quae de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat. AUG. Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei praeponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedaei: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. AUG. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: Psal. 41.. CASS. Mortem temporalem, in qua secura pausatio. ID. Secundo, quae haereditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. AUG. Venter Ecclesiae, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, Psal. 2.. ID. Sed unde facta est tanta haereditas, quia potens Dominus, dum fortiter sagittas, apostolos, de arcu sacrae Scripturae excussit, usque ad fines terrae pervenerunt illae excussae, sic sunt autem quomodo illi excussi. ID. Filii apostolorum; quibus dictum est, Matth. 18.. Sed ita videntur, etc., usque ad qui manu Dei missi sunt usque ad fines terrae. . .
Copyright information for VulgGlossa